Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas reverendissima amplitudo vestra 18. vergentis mensis ad me dederat, ipso
natalis Bethleemitici infantis festivo die accepi, e quibus intellexi
reverendissimam et amplissimam dominationem vestram ex delegata commissione apud
Salem detentam in actu visitationis deprehendisse pro bono dicti monasterii futurum,
si unus vel alter surculus e solo Salemitano in agrum aliorum coenobiorum ad tempus
saltem transplantaretur, speciatim vero cum ab ipso reverendissimo vicario nostro
generali,[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... generali] Gemeint ist Abt Anselm I. Muotelsee von
Salem. tum ab amplitudine vestra desiderari, ut unum
illorum[ERROR: no reftable :]
unum illorum] Gemeint ist Pater Robert Kraff, wie aus ep. 564
hervorgeht. in mei monasterii adyta recipi patiar. (2)
Equidem diffideri non possum nos olim durantibus furiis belli Suecici,
[ERROR: no reftable :] belli
Suecici] Gemeint ist der 30jährige Krieg, in dem Tirol weitgehend
verschont wurde und deshalb für viele Menschen zum Asylort wurde.
inter quam plurimos exules e diversis provinciis et
regionibus occursantes non pauca expertos fuisse inquieta et heteroclita capita,
quae harmoniam consuetae regularis disciplinae nostrae non modicum convellere visa
sunt, ut adeo ad recipiendos ulterius homines peregrinos animus non usque quaque
propendeat. (3) In spem tamen meliorem ipse me erigens reverendissimi domini vicarii
generalis atque reverendissimae amplitudinis vestrae postulatis libens subscribo ac
uni Salemitanorum hospitalitatis ianuam pronus aperio inter meos ipsos tamquam unum
ex illis habiturus, modo is consuetudine loci (ut ait legifer
[ERROR: no reftable :] legifer]
Gemeint ist der Hl. Benedikt. noster), quam invenerit,
et quadra, qua vivimus, contentus fuerit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|