Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Ultimas reverendissimae amplitudinis vestrae acceperam, non domi, sed peregre constitutus, quibus ne in tempore responsum statim reponerem, negotia vindemialia solito graviora impedierunt, quae tarditati excusandae locum, ut spero, ac veniam dabunt. (2) Reverendissimum dominum primatem Morimundensem [ERROR: no reftable :] reverendissimum ... Morimundensem] Gemeint ist Abt Franciscus II. de Machaut von Morimond. post multiplices ac serias dehortationes praefracte animi sui proposito inhaerentem oras Germaniae nostrae non multis abhinc mensibus ingressum esse visitandisque suae filiationis coenobiis arrogantis ausu initium reipsa dedisse in Lucella, Neo-Castro et Porta-Caeli ac nonnullis monialium parthenonibus ex iisdem reverendissimae et amplissimae dominationis suae litteris cum magna admiratione percepi. [ERROR: no reftable :] reverendissimum ... percepi] Vgl. Primisser cap. 43 § 20 visitare aggressus iam Lucullam, iam Neocastrum, iam Caeliportam et quaedam parthenia visitaverat, cum ad Sancti Urbani veniens non nisi hospes excipitur. Mandatum enim a domino Cisterciensi acceperat Urbanensis abbas, ne illum tamquam visitatorem admitteret. Stomachatus igitur et brevi se in Germaniam reversurum minitatus ad Morimundum suum se recepit Franciscus. (3) Simul vero etiam laetanter intellexi telam tam fastuosi conatus, cum eam vix ordiretur, propere succisam fuisse, dum eundem praesulem magnanima reverendissimi domini Sanct-Urbanensis oppositio versis calcaribus in Franciam remeare coëgit. (4) Relictas porro comminationes aestimo fulmina bruta fore, neque enim mihi persuasero ipsum in sui insolentis propositi favorem a summo pontifice [ERROR: no reftable :] a summo pontifice] Gemeint ist Papst Clemens IX., der jedoch schon am 9. Dezember 1669 verstarb. (minus ab imperatore [ERROR: no reftable :] imperatore] Gemeint ist Kaiser Leopold I. ) quidquam contra nos obtenturum. (5) Quod si tamen recrudescente ambitionis spiritu penetrata rursum Germania filum suae intentionis abruptum redintegrare ac captae visitationis cursum maiore aestu prosequi moliretur, censeo nos contra machinationem huiuscemodi sufficienter protegi ac tutari authoritate

-- F260r --

illustrissimi domini generalis nostri,[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... nostri] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. exotici huius visitatoris admissionem rigorose vetantis. (6) Pro cuius mandati inhibitorii communicato apographo reverendissimae amplitudini vestrae debitas ago grates eidem simul omnem coelestium benedictionum affluentiam ex animo apprecatus. (7) Dabam ex monasterio meo Stambsensi die sancti confessoris nostri Galgani seu 3. Decembris anno 1669.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic