Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas reverendissima amplitudo vestra in pervigilio magnae Virginis assumptae ad
me dederat, una cum copia litterarum e Salemio proficiscentium 18. Augusti die rite
obtinui. (2) Quibus perlectis non sine ingenti demiratione cognovi reverendissimum
antistitem Morimundensem[ERROR: no reftable :] antistitem Morimundemsem] Gemeint ist Abt
Franciscus II. de Machaut von Morimond. suae ante
biennium conceptae sententiae adhuc mordicus insistere atque ad visitanda
filiationis suae universa coenobia -- F257r -- propediem iam accinctum stare. (3) Qui
conatus insolitus et inauditus, sicut in illustrissimi domini generalis
archimandritae Cisterciensis[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... Cisterciensis] Gemeint ist
Generalabt Claude Vaussin. enorme praeiudicium vergit,
ita et congregationis nostrae Germanicae scissuram, si non exterminium e propinquo
minatur. (4) Quocirca opinioni reverendissimi vicarii generalis Salemitani
[ERROR: no reftable :]
reverendissimi ... Salemitani] Gemeint ist Abt Anselm I. Muotelsee von
Salem. praedictum primatem Morimundi a visitatione
monasteriorum nostrorum repudiandum iudicantis per omnia subscribo sic suadentibus
rationibus et motivis, quae idem reverendissimus Salemii praesul in litteris suis
prudentissime deduxit, et optem, ut omnes ac singuli congregationis nostrae domini
abbates eandem opinionem concorditer imbibant. (5) Interea tamen censerem, si
negotium tantam moram patiatur, saepe dictum dominum Morimundensem efficacibus
litteris argumenta et rationes nostras continentibus adhuc semel a proposito suo
dehortandum esse, id quod reverendissimi domini vicarii generalis nostri vigilantia
forsitan non praeteribit eventum rei suspensi dum exspectamus, dexteram excelsi
nobis affuturam speremus. (6) Dabam ex Stambs 27. Augusti anno 1669.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|