Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Ad debitum illud 2000 imperialium, in salina Halensi affixum quod attinet, curavi quidem inquiri, an liquidum et legitimum sit, sed nihil adhuc determinate comperi, quin tamen ulteriore adhuc utar indagine, non intermittam. (5) Interim vero reverendissimae amplitudini vestrae sincere et candide significo in officio salinae et in camera Oenipontana praetensiones quascumque et debita quantumvis liquidissima hoc tempore ferme haberi, quasi non sint, siquidem nemini creditorum vel obolus aut teruncius inde persolvitur, nisi quis in aula Viennensi ab imperatore per singularem gratiam forte aliquid extorserit. (6) Ego ipse nomine monasterii mei tam in camera quam in salina pluribus millibus implicitus sum, a multis tamen iam annis nihil emolumenti percipio, quotiescumque pulsem, semper clausa est ianua. (7) Proinde in patria nostra nunc temporis status est satis afflictus, id quod reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae amica fide patefacere volui eidem me commendans et manens.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic