Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quas reverendissima dominatio vestra postridie corporis Christi ex Ebraco ad me dederat, quinto Nonas Iulii rite accepi, ex quibus perspicere licuit reverendo patri Cunoni,[ERROR: no reftable :] patri Cunoni] Gemeint ist Pater Kuno Vogt aus Ebrach. si ad gremium matris suae redire displiceat, licentiam in alio quopiam ordinis asceterio commanendi iam antehac datam, denuo prorogari atque extendi. (2) Quia ergo praedictus pater in conventu meo (quantumvis alioqui illius contubernio multum affici videbatur) ob causam in prioribus meis allegatam stationem figere non potuit, habita secum deliberatione Austriam petere constituit, sicque ante octiduum mihi meisque valedixit nactus occasionem exoptatissimam navigii Viennam usque currentis, quem non solum dimissoriis patentibus, verum etiam peculiari epistula [ERROR: no reftable :] peculiari epistula] Gemeint ist ep. 550. commendatitia ad reverendissimum praesulem Sanctae Crucis directa communivi. (3) Et quia nervo pecuniae (itinerantibus pernecessario) admodum destitutus erat, ad humilem ipsius instantiam viginti florenos abeunti in viae subsidium

-- F256v --

numeravi, uti ex ipsius apocha hic inserta videre est, quos quidem suo tempore, cum fors in diaeta aliqua nationali congrediemur, a reverendissima dominatione vestra vel eiusdem delegato mihi refundendos exspecto.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic