Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Intellexi reverendissimam dominationem vestram monitorias dedisse ad vicarium meum[ERROR: no reftable :] vicarium meum] Gemeint ist Pater Andreas Breyer, vgl. Primisser cap. 43 § 19 Vicarius ad Sanctum Petrum Andreas Breyer a Curiensis episcopi vicario ad capitula ruralia comparere iussus renuit. Praesul autem annuit praecipitque, ut salvo ordinis nostri iure compareat. ecclesiae sancti Petri prope Tyrolim de comparendo posthac ad conventus menstruos seu capitula, ut vocant, ruralia, si suae indemnitati cautum velit. (2) Noverit vero reverendissima dominatio vestra, quod praedictus pater hactenus in memoratis congressibus non comparuerit, de meo consilio factum fuisse neque ipsi hac in parte quidquam imputandum quasi contemptori. (3) Cum enim personae ordinis Cisterciensis notorie sint exemptae, suasi eidem, ut hac se exemptione tueretur nec praefatis capitulis immisceret. (4) Exemplum, quod illi obiciebatur, Einsidlensium, Weingartensium et Fabariensium menstruas congregationes frequentan

-- F256r --

tium non multum vigore videtur, quandoquidem ordo Benedictinus, ut constat, proprio generali carens, ut plurimum episcopis subest, quod de religione Cisterciensi non procedit. (5) Rogarim proinde obnixe reverendissimam pietatem vestram, quatenus praefatum vicarium meum ab hoc comparendi onere liberum renuntiet, tot iam annis non solum in hac sancti Petri ecclesia, sed et antehac in dioecesi Moguntina diversis in locis cura animarum perfunctum, qui cum adiutorem non habeat, facile occasione talium congressuum in provisione ovium suarum quidpiam negligere posset. (6) Hunc favorem dum a reverendissima dominatione vestra exspecto, eidem simul omnem prosperitatem a superis precor. (7) Dabam ex Stambs festo paenitentis Magdalenae seu 22. Iulii anno 1669.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic