Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Intellexi reverendissimam dominationem vestram monitorias dedisse ad vicarium
meum[ERROR: no reftable :]
vicarium meum] Gemeint ist Pater Andreas Breyer, vgl.
Primisser cap. 43 § 19 Vicarius ad Sanctum
Petrum Andreas Breyer a Curiensis episcopi vicario ad capitula ruralia
comparere iussus renuit. Praesul autem annuit praecipitque, ut salvo
ordinis nostri iure compareat. ecclesiae sancti Petri
prope Tyrolim de comparendo posthac ad conventus menstruos seu capitula, ut vocant,
ruralia, si suae indemnitati cautum velit. (2) Noverit vero reverendissima dominatio
vestra, quod praedictus pater hactenus in memoratis congressibus non comparuerit, de
meo consilio factum fuisse neque ipsi hac in parte quidquam imputandum quasi
contemptori. (3) Cum enim personae ordinis Cisterciensis notorie sint exemptae,
suasi eidem, ut hac se exemptione tueretur nec praefatis capitulis immisceret. (4)
Exemplum, quod illi obiciebatur, Einsidlensium, Weingartensium et Fabariensium
menstruas congregationes frequentan -- F256r -- tium non multum vigore videtur,
quandoquidem ordo Benedictinus, ut constat, proprio generali carens, ut plurimum
episcopis subest, quod de religione Cisterciensi non procedit. (5) Rogarim proinde
obnixe reverendissimam pietatem vestram, quatenus praefatum vicarium meum ab hoc
comparendi onere liberum renuntiet, tot iam annis non solum in hac sancti Petri
ecclesia, sed et antehac in dioecesi Moguntina diversis in locis cura animarum
perfunctum, qui cum adiutorem non habeat, facile occasione talium congressuum in
provisione ovium suarum quidpiam negligere posset. (6) Hunc favorem dum a
reverendissima dominatione vestra exspecto, eidem simul omnem prosperitatem a
superis precor. (7) Dabam ex Stambs festo paenitentis Magdalenae seu 22. Iulii anno
1669.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|