Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Nactus occasionem reverendissimae amplitudini vestrae denuo grates agendi pro
eximia humanitate et benevolentia, qua me ante quadriennium
[ERROR: no reftable :] ante
quadriennium] Abt Haas war im August 1665 in Wien (vgl. ep.
472). excepit, committere nolui, quin pauculos apices grati
adhuc animi testes ad eandem reverendissimam amplitudinem vestram dirigerem. (2) Et
sane parum -- F255v -- abfuit, ut nos alterutrum comminus rursum in osculo pacis
salutassemus. (3) Si enim exquisitissima occasio Viennam discendendi, quam harum
exhibitori fortuna suppeditavit, maturius mihi cognita fuisset, nae ego ad
promovenda monasterii mei plura negotia navigantibus comitem me iunxissem. (4)
Ceterum quia praesentium baiulus, reverendus et religiosus pater Cuno Vogt,
celeberrimi monasterii Ebracensis in Franconia professus ac sacerdos, qui octo vel
novem hactenus septimanas apud me hospitem egerat, de superiorum suorum
[ERROR: no reftable :] superiorum
suorum] Gemeint ist Abt Alberich Degen, an den sich Abt Haas in dieser
Sache in ep. 549 gewendet hat. licentia in Austria
mansionem invenire desiderat, sive in aliquo ordinis asceterio, sive in parochiali
beneficio, ad ipsius instantiam reverendissimae amplitudini vestrae eundem meliore,
quo possum, nomine commendo hominem talentis sat bene praeditum et in animarum cura
iam diu exercitatum. (5) Interim vero importunitatis huic meae reverendissima
amplitudo vestra ignoscat velim meque inter amicos suos habere pergat. (6) Dabam ex
Stambs, 16. Iulii anno 1669.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|