Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Memor sponsionis meae de transmittendo nostratis uvae duplo genimine, rubro et albicante, verecundia ferme suffundor, quod fidem datam tam sero exsolvam, at certe ea hactenus viarum perdita conditio fuit, ut aurigas meos pro sustollendis censibus frumentariis Fiessenam ablegare nequiverim, nisi primum superiore septimana, ubi tandem promissa duo vini doliola e Stambsensi cellario exportarunt, apud officialem meum Fiessensem Ioannem Spaiser tantisper in custodiam deponenda, dum amplissimae dominationi vestrae collibuerit inde sublata in penum Caesareensem invehere. (4) Aequi interim, rogo, consulat amplitudo vestra modicum, quem offero vini gustum, senili suo corpori ad refocillandas nonnihil vires forsitan satis profuturum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic