Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Equidem a discessu praedicti patris Pauli omnia in conventu meo posthac tranquilla fore sperabam. (5) At ecce, maligno spiritu zizania seminante alius inter meos modo turbinem suscitat. (6) Nam pater Theodoricus a Preisach, nescio num patris Pauli exemplo permotus, an vero proprio genio ductus, instantissime a me flagitat migrationem ad aliud ordinis domicilium pro uno ut minus alterove anno. (7) Cuius tamen petitionis cum nullis aut saltem non solidis rationibus nitatur, condescendere neutiquam possum,

-- F251v --

ait quidem ille nimis iuvenem se religionis castra ingressum, cum arduitatem status monastici nondum rite perspectam haberet, verum cum is professionis tempore annum decimum ac septimum iam expleverit, nihil ei hoc argumentum patrocinari potest. (8) Et sane si temerariis huius modi postulatis vel semel ianuam aperiri contingat, mox latius serpet virus, alio atque alio eandem mutandae casae licentiam expetituro, donec coenobium subiectis orbatum in ruinam fatiscat, pessima ex malo antecedente secuta consequentia. (9) Postquam igitur praefatum patrem Theodoricum multis suasionibus a malo suo proposito divertere atque ad saniora consilia reducere conatus fui, extorsit ille demum a me facultatem scribendi hanc suam causam reverendissimae amplitudini vestrae, cuius tamen litteras (si secuturae sint) hisce meis praevertere volui obnixius rogando et obtestando eandem dominationem vestram reverendissimam, iniqua petenti aurem facilem praebere ne velit, sed a sinistra eundem intentionem efficaciter (additis etiam, si opus, comminationibus) dehortari satagat, ut et mihi, qui in comitiis nunc Oeniponte distineor, et meis in monasterio quies salva consistat. (10) Quod dum reverendissimae amplitudinis vestrae decantato iustitiae ac pietatis zelo ferventius commendo, simul eandem supernis benedictionibus in multos annos commendatam exopto. (11) Dabam occupatissimus ex aedibus meis Oenipontanis pridie divae Virginis in templo praesentatae anno 1668.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic