Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Postridie sancti Lucae[ERROR: no reftable :] sancti Lucae] 18. Oktober.
reverentiam vestram in Caesarea prospere appulisse gratulor, in itinere vero famem
saepius ac sitim passam esse condoleo,[ERROR: no reftable :] condoleo] Die Ironie dieser Eingangsworte
erklärt sich aus den vorangehenden Briefen, die sich mit Pater
Spiesegger beschäftigen. quamvis mea id culpa non
accidisse sciam. (2) Viaticum reverentia vestra ex meis quidem manibus suscepit, non
tamen a me illud subministratum fuit ex peculio conventus, sed ex crumena
reverendissimi,[ERROR: no reftable :] reverendissimi] Gemeint ist Abt Augustinus
Haas. cum enim vel studiosi emittuntur ad academias vel
conventualium aliquis ad aliud transfertur coenobium, non prioris, sed abbatis
semper fuit debito eosdem viatico instruere. (3) Alias ut reverentia vestra rideat,
quam vere conquerendi meque cavillandi causam iustam ac legitimam non habuerit,
noverit ante annum duobus fratribus Bernardo[ERROR: no reftable :] Bernardo] Gemeint ist Bernhard von
Ingramb, der nach Dillingen ins Gymnasium geschickt
wurde. ac Edmundo[ERROR: no reftable :] Edmundo] Gemeint ist Edmund
Zoz. Dilingam usque plus viatici suppeditatum non fuisse, quam
reverentia vestra sola accepit. (4) Deinde scio ante decennium patri Thobiae Zigl
Ingolstadium proficiscenti tantum 14 florenos fuisse porrectos. (5) Mihi vero olim
et socio meo Alberico Sailer ad eandem universitatem Ingolstadiensem abeuntibus
abbas Paulus[ERROR: no reftable :]
abbas Paulus] Gemeint ist Abt Paulus Gay, der 1631 bis 1638 die
Geschicke des Klosters Stams lenkte. non nisi florenos
12 dedit, cum vero mortuo ibidem consodali ac confratre meo solus ego domum
repedarem, reverendissimus dominus Bernardus[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Bernardus] Gemeint
ist Abt Bernhard Gemelich. florenos solummodo novem mihi
submisit. (6) Quia tamen reverentia vestra circa praetactum -- F251r -- viaticum suum
(quod opinione citius defecit) uni mihi tenacitatis culpam impingit ideoque felicem
ex vita migrationem imprecatur,[ERROR: no reftable :] felicem ... imprecatur] Paulus Spiesegger wünschte
Stephani für seinen angeblichen Geiz tatsächlich den Tod, was ein Brief
Spieseggers an den Kellner, der in ep. 540,5 zitiert wird, beweist.
id mihi eandem precari fateor, quo melius nihil optare
possem. (7) Vicissim autem ego reverentiae vestrae, ut robustae ac iuveni, multos
annos et dies secundos libens exoptavero. (8) Ceterum pecunias (quarum tanto me
amore teneri suspicatur) mecum tumulo infodiendas ne timeat, Halenses nundinae
marsupium conventus ita emungunt, ut mihi successurus multum nummorum sperare non
ausit. (9) Finio et cum firma salute reverentiam vestram divinae protectioni
commendo, ex Stambs 30. Octobris anno 1668.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|