Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Postridie sancti Lucae[ERROR: no reftable :] sancti Lucae] 18. Oktober. reverentiam vestram in Caesarea prospere appulisse gratulor, in itinere vero famem saepius ac sitim passam esse condoleo,[ERROR: no reftable :] condoleo] Die Ironie dieser Eingangsworte erklärt sich aus den vorangehenden Briefen, die sich mit Pater Spiesegger beschäftigen. quamvis mea id culpa non accidisse sciam. (2) Viaticum reverentia vestra ex meis quidem manibus suscepit, non tamen a me illud subministratum fuit ex peculio conventus, sed ex crumena reverendissimi,[ERROR: no reftable :] reverendissimi] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. cum enim vel studiosi emittuntur ad academias vel conventualium aliquis ad aliud transfertur coenobium, non prioris, sed abbatis semper fuit debito eosdem viatico instruere. (3) Alias ut reverentia vestra rideat, quam vere conquerendi meque cavillandi causam iustam ac legitimam non habuerit, noverit ante annum duobus fratribus Bernardo[ERROR: no reftable :] Bernardo] Gemeint ist Bernhard von Ingramb, der nach Dillingen ins Gymnasium geschickt wurde. ac Edmundo[ERROR: no reftable :] Edmundo] Gemeint ist Edmund Zoz. Dilingam usque plus viatici suppeditatum non fuisse, quam reverentia vestra sola accepit. (4) Deinde scio ante decennium patri Thobiae Zigl Ingolstadium proficiscenti tantum 14 florenos fuisse porrectos. (5) Mihi vero olim et socio meo Alberico Sailer ad eandem universitatem Ingolstadiensem abeuntibus abbas Paulus[ERROR: no reftable :] abbas Paulus] Gemeint ist Abt Paulus Gay, der 1631 bis 1638 die Geschicke des Klosters Stams lenkte. non nisi florenos 12 dedit, cum vero mortuo ibidem consodali ac confratre meo solus ego domum repedarem, reverendissimus dominus Bernardus[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Bernardus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. florenos solummodo novem mihi submisit. (6) Quia tamen reverentia vestra circa praetactum

-- F251r --

viaticum suum (quod opinione citius defecit) uni mihi tenacitatis culpam impingit ideoque felicem ex vita migrationem imprecatur,[ERROR: no reftable :] felicem ... imprecatur] Paulus Spiesegger wünschte Stephani für seinen angeblichen Geiz tatsächlich den Tod, was ein Brief Spieseggers an den Kellner, der in ep. 540,5 zitiert wird, beweist. id mihi eandem precari fateor, quo melius nihil optare possem. (7) Vicissim autem ego reverentiae vestrae, ut robustae ac iuveni, multos annos et dies secundos libens exoptavero. (8) Ceterum pecunias (quarum tanto me amore teneri suspicatur) mecum tumulo infodiendas ne timeat, Halenses nundinae marsupium conventus ita emungunt, ut mihi successurus multum nummorum sperare non ausit. (9) Finio et cum firma salute reverentiam vestram divinae protectioni commendo, ex Stambs 30. Octobris anno 1668.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic