Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Est in districtu parochiae Memingensis mulier quaedam obsessa, quae aliquoties iam cum suo parente maesto in Stambs pervenit opem imploratura, nihil tamen hactenus praeter applicationem reliquiarum in ea tentatum fuit. (8) Sed quia misera magnam fiduciam habet et identidem dictitat in Stambs virtute sanctissimi sanguinis Christi[ERROR: no reftable :] sanctissimi ... Christi] Zu dieser Reliquie vgl. Noten zu ep. 133. se iuvandum fore, idcirco genitor eius non desinit suis precibus de porrigenda auxiliari manu nobis molestiam facere. (9) Offert se quidem pater Nivardus[ERROR: no reftable :] pater Nivardus] Gemeint ist Pater Nivardus Bardalas. noster ad subeundum cum Dei auxilio exorcizandi laborem, non nisi tamen praevio reverendissimae paternitatis vestrae consensu et authoritatis imperio. (10) Sed quia vocatio nostra nos magis choro addicit quam huiusmodi arduis functionibus, cum incerto eventu honoris an dedecoris, attentandis existimem satis fore, si nostris meritis diffidentes rem tanti momenti in sanctiores humeros reiciamus et supplicantem afflictam feminam cum suo patre ad aliam pulsandam ianua modeste ac mansuete persuadeamus. (11) Dedi ex Stambs 13. Octobris anno 1668.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic