Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Acta capituli nationalis novissimi una cum litteris reverendissimae amplitudinis
vestrae die Deiparae in coelos assumptae rite accepi simulque perlubenter intellexi
de quibusdam difficultatibus breve pontificium Alexandri VII. concernentibus,
sententiam tum illustrissimi domini generalis,[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... generalis] Gemeint ist
Generalabt Claude Vaussin. tum etiam procuratoris
nostri[ERROR: no reftable :]
procuratoris nostri] Gemeint ist Ferdinando Ughelli.
Romae per epistulas requiri. (2) Ad comitia porro intermedia sub Octobrem Cistercii
celebranda quid pro bono communi congregationis nostrae referendum censeam, non
occurrit. (3) Pro particulari vero monasterii mei Stambsensis interesse suo sunt,
quae illustrissimo patri generali illa occasione proponi percuperem, (4) alterum, ut
in visitationibus annuis pro coenobio Stambs tantilla saltem moderatio fieret, ut in
triennio bis tantum visitaretur ad parcendum gravibus expensis, quandoquidem
quaelibet visitatio ordinaria plus quam centum florenis crumenam Stambsensem emungit
ob distantiam reverendissimi domini visitatoris,[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... visitatoris] Stams
wird immer von Kaisheim aus visitiert. sex fere dietas a
nobis dissiti; (5) alterum, ut ob summam piscium penuriam, qua in Stambs toto
premimur anno, per adventum unus saltem aut alter dies dispensaretur esu carnium
inducto, habitamus enim in regione montosa et frigida, ubi ieiunia solis pultibus et
pastis sine piscium vehiculo transigere vix tolerabile est. (6) Enixe proinde
rogatam velim reverendissimam amplitudinem vestram, duo haec mea gravamina
reverendissimo domino Sanct-Urbanensi ad praefatum capitulum intermedium Cistercium
ituro ad deponendum coram illustrissimo patri generali commidare dignetur, plurium
inde sibi me devinctura et ad obsequia quaevis reciproca servum habitura
paratissimum. (7) Dabam ex Stambs postridie sancti Bernardi seu 21. Augusti anno
[16]68.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|