Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Ceterum est, quod in sinum reverentiae vestrae sub rosa et confidentiae secreto
recondam. (5) Pater Paulus[ERROR: no reftable :] pater Paulus] Gemeint ist Pater Paulus Spiesegger.
noster a longo iam tempore valde immorigerum et discolum se
exhibet, plurimas tricas et fastidia creans superioribus, quas ipse quasi floci
pendit ac spernit -- F248r -- convitians et detrahens illis clam et palam in ipsummet
dominum abbatem protervus, ita ut hic ante tres septimanas illum incarcerare coactus
fuerit. (6) Verbo pater Paulus noster is modo est, in quo exulat omnis pietas, et de
homine religiosi praeter habitum nihil superest. (7) Multiplicatis iam vicibus
temere et praefracte dimissionem petiit ex nostro in aliud coenobium, personam
ipsius praecise spectando, obviis manibus impertiremur, siquidem cum illo
contentiones et iurgia exspirent ac pax domui nostrae restitueretur. (8) Si vero
monasterii honorem, uti ante omnia decet, consideremus, sine gravissimo dedecore et
infamia nostra ipsum alio mittere non possumus. (9) Atque haec paucula reverentiae
vestrae sufficient, arbitror, ut ex ungue leonem cognoscere possit. (10) Interea
reverentia vestra illius resipiscentiam in orationibus suis cordi habeat et cum suis
confratribus amice meo nomine salutandis sospes diu vivat et incolumis. (11) Dabam
ex Stambs in pervigilio patroni nostri divi Ioannis anno 1668.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|