Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(2) Porro cogor reverendissimae paternitati vestrae quantumvis occupationibus gravatae et in phlebotomia constitutae molestiam facere, nimia importunitate patris Pauli[ERROR: no reftable :] patris Pauli] Gemeint ist Pater Paul Spiesegger, der schon früher Probleme gemacht hat (vgl. ep. 515; 516). adactus, qui tertiam modo vicem me conveniens dimissionem ex nostro in aliud ordinis monasterium pro uno vel altero anno praefracte petiit et quasi extorquere connisus est. (3) Quae petitio tametsi prorsus temeraria sit et omni rationis praesidio destituta, nihilominus tamen ea petentis animo adeo perobstinate insedit, ut vix tantillam induciarum tolerantiam persuadere illi valeam, dum reverendissima paternitas vestra a comitiis provinciae soluta domum nostram revisat. (4) Et quia instanter voluit, ut suum hoc intentum reverendissimae pietati vestrae Oenipontum perscriberem, exspecto, quid super hac re reverendissima paternitas vestra vel calamo suo eidem respondere velit vel me oretenus iniusta petenti reponere iubeat. (5) Deus reverendissimam pietatem vestram sub umbra alarum suarum semper custodiat! (6) Stambs 5. Maii anno 1668.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic