Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Tandem aliquando datum est videre diu exspectatum pastum a matre nostra Cistercio editum, acta videlicet generalis capituli anno superiore tantis nationum impendiis celebrati, parturientibus desideriis Germanorum sane nec quidquam respondentia, pro quorum tamen benevola communicatione reverendissimae amplitudini vestrae grates habeo quam maximas. (2) Ceterum quia gravamina et exceptiones nostras contra breve Alexandri VII. archimandrita Cisterciensis[ERROR: no reftable :] archimandrita Cisterciensis] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. surda omnino aure praeteriisse videtur iisque relevandis medium aliud non superest, quam recursus ad modernum sanctissimum,[ERROR: no reftable :] modernum sanctissimum] Gemeint ist Papst Clemens IX. credam reverendissimae quoque amplitudini vestrae non displicituram aliorum praesulum sententiam, quam de ineundo ac maturando conventu nationali conceperunt, ad accuratius rebus nostris prospiciendum, ne alioqui forte nobis diutius aequo tacentibus Romanum tribunal ianuam claudat ac sero pulsantibus amplius non aperiat.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic