Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Tandem aliquando datum est videre diu exspectatum pastum a matre nostra Cistercio
editum, acta videlicet generalis capituli anno superiore tantis nationum impendiis
celebrati, parturientibus desideriis Germanorum sane nec quidquam respondentia, pro
quorum tamen benevola communicatione reverendissimae amplitudini vestrae grates
habeo quam maximas. (2) Ceterum quia gravamina et exceptiones nostras contra breve
Alexandri VII. archimandrita Cisterciensis[ERROR: no reftable :] archimandrita Cisterciensis] Gemeint ist
Generalabt Claude Vaussin. surda omnino aure
praeteriisse videtur iisque relevandis medium aliud non superest, quam recursus ad
modernum sanctissimum,[ERROR: no reftable :] modernum sanctissimum] Gemeint ist Papst Clemens
IX. credam reverendissimae quoque amplitudini vestrae
non displicituram aliorum praesulum sententiam, quam de ineundo ac maturando
conventu nationali conceperunt, ad accuratius rebus nostris prospiciendum, ne
alioqui forte nobis diutius aequo tacentibus Romanum tribunal ianuam claudat ac sero
pulsantibus amplius non aperiat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|