Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Diu desiderata, exspectata diu nuperi capituli generalis acta ex Romanis latebris tandem lucem Germaniae nostrae aspicere plurimum gaudeo, quorum apographum a reverendissima amplitudine vestra mihi transmissum veluti ovum paschale accepi ipsis resurgentis Christi instantibus feriis. (2) Perlegi illud attente et studiose, sed praeterquam quod in eo plures articulos obscuritatibus implicitos deprehenderim, ex iis, quos Germania nostra mutatos aut ad moderationis orbitam reductos cupiebat, nullum vel levi calamo perstrictum offendi. (3) Quae dissimulatio amplam certe nobis materiam praebet et causam congrediendi atque in comitiis nationalibus efficacius rebus nostris prospiciendi, quod reverendissimae amplitudinis vestrae solerti industria sine longa procrastinatione effectui dandum spero.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic