Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Acidulas reverendissimae pietati vestrae hactenus multum proficuas et conductiles extitisse cum gaudio intelleximus, quae ut prosperum etiam deinceps post se effectum relinquant, animitus exoptamus. (2) Litteras ad dominum Zechetner districtus Hörtenbergensis vicepraefectum nuper directas ipsa, quad ad me delatae sunt, hora mox in Telfs ablegavi; responsoriae tamen (quas sine cunctatione remittendas speraveram) non nisi triduo post sunt subsecutae.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic