Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Circa monasterii mei iura ab episcopo Brixinensi[ERROR: no reftable :] episcopo Brixinensi] Gemeint ist Bischof Sigmund Alphons von Thun. eiusque consistorialibus a quinquennio graviter turbor et quatior, praesertim vero ratione ecclesiae nostrae parochialis divo

-- F245v --

Ioanni praecursori dicatae et intra coenobii Stambsensis extimos muros sitae, eidemque pleno iure subiectae et annexae. (4) Cuius visitationem episcopus eiusque ministri propter curam animarum, quam subditis nostris territorialibus ibidem administramus, praetendunt et saepe iam omnibus modis effectui dare moliti sunt. (5) Ego quidem (aeque ac antecessores mei ab immemorabili tempore) omnem illorum visitationem hactenus constanter repuli nullis eorum minis exterritus. (6) Certus tamen sum, quod futuris temporibus eundem visitandi actum adhuc attentare non desinent. (7) Et quamvis continua tot annorum possessione sufficienter me tutari possim, existimem tamen aliud adhuc defensionis scutum a reverendissima et amplissima dominatione vestra mihi subministrari posse, si nimirum ex officio et plenitudine potestatis suae mandatum inhibitorium ad me dirigeret vetando, ne ad praedictam sancti Ioannis ecclesiam ullum quemquam hominum praeter superiores ordinis admitterem. (8) Formulam aliquam antiquiorem simul mitto (mutatis tamen mutandis), reverendissima amplitudo vestra suum decretum efformare poterit et forsitan efficacioribus adhuc clausulis communire. (9) Ignoscat vero interim, quaeso, fiduciae meae hanc importunitatem, zelus enim ordinis urget me. (10) Dabam ex Stambs tertia decima Martii die anno 1668, reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic