Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Promissa duo vini, albicantis et rubentis, vascula apud Fiessensem officialem meum Ioannem Spaiser, loci consulem, die sanctae Agnetis seu 21. Ianuarii deposita sunt, ibidem sub fideli custode tantisper permansura, dum reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae lubitum fuerit remittente nonnihil frigore ea inde sustol

-- F244r --

lere. (2) Misi quidem de melioribus, quae habui, diffiteri tamen non debeo praeteritum autumnum in ematurando genimine vitis eiusque bonitate et praestantia anterioribus annis supparem non fuisse, quippe quem aestas crebrius pluvia quam serena praecesserat. (3) Alias unice optavero, ut modicus hic nostratis uvae liquor reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae tam ad palatum sapiat, quam etiam sub futurum quadragintadiale ieiunium seniles artus et vires reficiat, boni interim, ut spero, consulet meam hanc voluntatem reverendissima amplitudo vestra, a qua brevi aliquid de negotiis ordinis ac praesertim generalis capituli actis mihi communicandum exspecto et desidero, eidem simul fausta quaeque in aevum apprecando, ex Stambs die 7. Februarii anno 1668.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic