Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
524. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim
Stams, 7. Februar 1668
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Die üblichen zwei Fässer Wein wurden in Füssen bei
Johannes Spaiser deponiert, bis sie Abt Hein abholen lässt. Der letzte Jahrgang ist
nicht gut ausgefallen, da der Sommer durch intensiven Regen gekennzeichnet war. Abt
Haas hofft, dass seinem Kollegen der Wein schmecken wird und dass er ihm bald etwas
über das das Generalkapitel berichten wird.
Ad abbatem Caesariensem, 7. Februarii anno 1668, nomine reverendissimi.
Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime
(1) Promissa duo vini, albicantis et rubentis, vascula apud Fiessensem officialem
meum Ioannem Spaiser, loci consulem, die sanctae Agnetis seu 21. Ianuarii deposita
sunt, ibidem sub fideli custode tantisper permansura, dum reverendissimae et
amplissimae dominationi vestrae lubitum fuerit remittente nonnihil frigore ea inde
sustol -- F244r -- lere. (2) Misi quidem de melioribus, quae habui, diffiteri tamen non
debeo praeteritum autumnum in ematurando genimine vitis eiusque bonitate et
praestantia anterioribus annis supparem non fuisse, quippe quem aestas crebrius
pluvia quam serena praecesserat. (3) Alias unice optavero, ut modicus hic nostratis
uvae liquor reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae tam ad palatum
sapiat, quam etiam sub futurum quadragintadiale ieiunium seniles artus et vires
reficiat, boni interim, ut spero, consulet meam hanc voluntatem reverendissima
amplitudo vestra, a qua brevi aliquid de negotiis ordinis ac praesertim generalis
capituli actis mihi communicandum exspecto et desidero, eidem simul fausta quaeque
in aevum apprecando, ex Stambs die 7. Februarii anno 1668.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|