Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Postquam ecclesiae Söldensis curatus dominus Ioannes Neurauter [ERROR: no reftable :] Neurauter] Zu seiner Einsetzung in Sölden vgl. Primisser cap. 42 § 48 Soeldensi vicario Andreae Breyero loci horrida facies displicebat. Hinc ergo ad monasterium nostrum revocata. Ioannes Neurauter, presbyter saecularis, subrogatus est anno MDCLIX. decretoria Numinis sententia ultimum non ita pridem huic mundo vale dedit, praematura morte abreptus, partium mearum erat, orbatis ovibus de succedaneo pastore in tempore providere.[ERROR: no reftable :] postquam ... providere] Vgl. Primisser cap. 43 § 18 Cum enim defuncto Soeldensi vicario Nivardum Wardalam suppriorem ad cuarm animarum interim agendam cum iudice ad bona relicta obsignanda misisset atque etiam Ingenuinum Tagwercherum praesentasset, hic admissus est. (2) Quamobrem hac occasione reverendissimo et illustrissimo epis

-- F243r --

copo [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... episcopo] Gemeint ist Bischof Sigmund Alphons von Thun in Brixen. harum exhibitorem [ERROR: no reftable :] exhibitorem] Gemeint ist Ingenuin Tagwercher. pro Söldensium spirituale gubernatione cum solitis commendatitiis sistere ac praesentare volui. (3) Et quia non nescio hisce in negotiis reverendissimam et praenobilem dominationem vestram suo consilio ac favore plurimum posse, eiusdem benevolentiam pauculis his interpellandam duxi, quatenus supplicantis benignam admissionem et approbationem sibi commendatam habere suoque calculo provehere non renuat, id quod tanto propensius facturam confido, quanto difficilium ecclesiae Söldensi de animarum rectoribus provideri posse noverit ob situs illius inamoenitatem ac solitudinem, homines assuetos multum absterere solitam. (4) Quibus finio et reverendissimae ac praenobili dominationi vestrae omnem prosperitatem precor, ex Stambs die 8. Ianuarii 1668.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic