Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Nullus dubito, quin reverendissima amplitudo vestra rescire aveat, quid vel ubi
locorum agat Pölplinensis coenobii sui professus,[ERROR: no reftable :] Pölplinensis ... professus] Vgl.
Primisser cap. 43 § 18 Parochiam Sancti Petri
apud Teriolos aliquot annis rexerat hospes noster Poeplingensis Andreas
Breyer, cuius inde reversi in locum praesentatus est Leopoldus
Gaessler. reverendus pater Andreas Breyer, quando hic ob
nimiam terrarum intercapedinem ac distantiam vix quidquam litterarum in Prussiam
dirigere valet. (2) Optimam ergo nactus occasionem per praesentium latorem
reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae significandum duxi praefatum
patrem Andream nequaquam hactenus in erronum aut vagorum numero vixisse, sed iam per
novennium circiter in parrochiis monasterio meo incorporatis vicarium et
sedulum curionem agere, eo exemplaris vitae et inculpatae conversationis tenore, ut
nihil hucusque, quod religiosum virum et animarum pastorem minus addeceret, in
oculos nostros umquam incurrerit, ut proinde non sit, cur reverendissima amplitudo
vestra de ipsius statu vel ordine vitae -- F239v -- quidquam angatur, amat enim aedis
canonicae solitudinem, in victu sobrius et laboribus honestis libenter occupatus.
(3) Id quod brevissime indicare volui reverendissimae et amplissimae dominationi
vestrae me commendans, ex monasterio Stambs die 23. Septembris.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|