Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Cumprimis autem perplexus et animi pendens haereo in puncto

-- F239r --

receptionis neophytorum. (5) Iam enim plures spectatae indolis iuvenes amictum religionis a me flagitarunt, quorum tamen neminem voti reddere compotem ausus sum fulmine censurarum, quas pontificium breve interminatur, deterritus. (6) Praeterea indagavi iam multis vicibus, nulla tamen adhuc certitudine comperta, quid tandem de neotericis breviariis nostris futurum, num universaliter acceptanda, an vero rursum cum typographorum non levi dispendio ac damno et forsan ordinis dedecore sint expungenda. (7) Quodsi reverendissima et amplissima dominatio vestra super hoc et aliis dubiis certiorem me facere possit, enixe rogo, ut velit, manens interea etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic