Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) In nupero generali capitulo nostri Cistercii vix quidquam pro bono ordinis salubriter gestum ac tempus paene totum inter contentiones et lites maxime iura paternitatum attingentes exactum fuisse iam mense Iulio invitus intellexi, prae admiratione vix satis me ipsum capiens, quod tot sapientissimi antistites tam arundineo (paternitatum) baculo nixi totam congregationem nostram Germanicam excidii periculo subicere non formident. (2) Ego certe contrariam omnino semitam incedens per omnia sententiae reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae subscribo, iura paternitatum[ERROR: no reftable :] iura paternitatum] Gemeint ist das im Zisterzienserorden sehr ausgeprägte Filiationsprinzip, das die Hierarchie unter den einzelnen Klöstern regelt. in exilium releganda, congregationem vero in aevum confovendam ac firmis radicibus sustentandam existimans. (3) Ceterum quia novi reverendissimam amplitudinem vestram actionibus praefati oecumenici capituli in Gallia personaliter interfuisse ibidemque munus (de quo plurimum congratulor) vicariatus generalis super congregationem nostram accepisse, erudiri percuperem, quid nobis circa reformationem brevi apostolico procusam deinceps tenendum, quid dissimulandum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic