Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) In nupero generali capitulo nostri Cistercii vix quidquam pro bono ordinis
salubriter gestum ac tempus paene totum inter contentiones et lites maxime iura
paternitatum attingentes exactum fuisse iam mense Iulio invitus intellexi, prae
admiratione vix satis me ipsum capiens, quod tot sapientissimi antistites tam
arundineo (paternitatum) baculo nixi totam congregationem nostram Germanicam excidii
periculo subicere non formident. (2) Ego certe contrariam omnino semitam incedens
per omnia sententiae reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae subscribo,
iura paternitatum[ERROR: no reftable :] iura paternitatum] Gemeint ist das im
Zisterzienserorden sehr ausgeprägte Filiationsprinzip, das die
Hierarchie unter den einzelnen Klöstern regelt. in
exilium releganda, congregationem vero in aevum confovendam ac firmis radicibus
sustentandam existimans. (3) Ceterum quia novi reverendissimam amplitudinem vestram
actionibus praefati oecumenici capituli in Gallia personaliter interfuisse ibidemque
munus (de quo plurimum congratulor) vicariatus generalis super congregationem
nostram accepisse, erudiri percuperem, quid nobis circa reformationem brevi
apostolico procusam deinceps tenendum, quid dissimulandum.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|