Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Gratissima mihi sane fuit amplissimae dominationis vestrae epistula, quae nudiustertius ad meas manus pervenit. (2) Dici enim vix potest, quantis hactenus desideriis de septimana in septimanam exspectaverim communicationem aliquam de actis et successu generalis capituli nostri, super quibus usque in praesens nec unus apex ad me perlatus est. (3) Reverendissimos praesules Germaniae nostrae tantis itineribus et sumptibus in Galliam profectos tam parum effecisse atque inter contentiones et lites Cistercii vix quidquam salubriter gestum esse, nulla etiam brevis apostolici moderatione subsecuta dolenter intellexi. (4) Certe male res nostrae habent, quod stantibus novis reformationis articulis nemini abbatum liceat ullos recipere neophytos.[ERROR: no reftable :] recipere neophytos] Vgl. >Primisser cap. 43 § 13 Imperantur communes novitiatus et gymnasia pro instituenda religiosa iuventute. (5) Sane a me hisce temporibus diversi

-- F238v --

iam iuvenes bonarum qualitatum habitum ordinis sollicitarunt, quos nulla gratificandi spe solari possum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic