Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Remittimus reverendissimae pietati vestrae dilectum suum in Chirsto filium, reverendum patrem Simpertum;[ERROR: no reftable :] Simpertum] Vgl. ep. 24,6. utinam organoedum talem, qualem et ipse se optat et monasterium vestrum desiderat. (2) De peritia quidem magistri, quem habuit, deque eius in instruendo fideli diligentia nihil hactenus defuisse existimem, minus de industria discipuli, cuius intentissimum studium

-- F24r --

atque indefessa sedulitas, si parem conatibus progressum tantillo hoc tempore habere potuisset, ne ille tam huius saeculi organoedos, quam prisci etiam aevi Orpheos et Amphiones[ERROR: no reftable :] Orpheos et Amphiones] Berühmte Sänger aus der Mythologie: Orpheus lockte mit seinem Gesang sogar Bäume an und bezwang die Unterwelt, wo er seine geliebte Euridike suchte. Amphior erbaute mit seinem Zwillingsbruder Zethos die Mauern von Troja, wobei sein Instrument dazu die Leier war. superaret. (3) Sed angusta tyrocinii eius peripheria ad artis organicae culmen eundem pertingere nec permisit nec permittere potuit. (4) Verumtamen quod ei hucusque brevis discendi periodus denegavit, anni dabunt et perfectam organici lusus rationem ac methodum, etsi nesciat modo, sciet tamen postea. (5) De reliquo commendatione mea non eget bonus pater, ita nam apud nos vixit, ut nemini onerosus, omnibus fuerit gratus; quem etiam de maturitate morum ac fervore pietatis, quam attulit, nihil hactenus remisisse confido. (6) Atque his me totumque conventum Stambsensem reverendissimae pietati vestrae submisse commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic