Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Ceterum duo adhuc sunt, quae amplissimam dominationem vestram humaniter rogem,
alterum, ut significare mihi dignetur, siquid certitudinis habeat de novis
breviariis nostris, retinenda ea sint an abolenda, alterum, ut (quod bis iam
praestitit) contributionem 20 florenorum pro generali procuratore meo nomine pendere
non gravetur, cum ipse eam ob denegatam itinerandi facultatem Cistercium ferre non
possim. (7) De reliquo reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae versus
ignotam hactenus Galliam felicissimum iter et angelum Domini comitem ex animo precor
maneoque etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|