Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas reverendissima amplitudo vestra 22. Martii ad me dederat, pridie cenae
Domini seu sexto primum Aprilis die recepi, ex quibus sicuti admodum libenter
intellexi factam fuisse ab illustrissimo domino generali[ERROR: no reftable :] ab ... generali] Gemeint ist
Generalabt Claude Vaussin. facultatem celebrandi inter
congregationis nostrae reverendissimos praesules conventum nationalem, ita non parum
indolui tam salubre negotium non fuisse ematuratum inicientibus sufflamen praecipue
patribus de Caesarea. (2) Quodsi saltem amplissimae dominationis vestrae consilium
locum habuisset, ut reverendissimi domini congregationis abbates Cistercium petentes
modica itineris sui declinatione prius in Salem pro conferentia divertissent (ad
quam et ego me conferre paratus stabam) resarciri adhuc quidpiam procul dubio
potuisset. (3) Sed quia interea de tali conventu nihil intimationis ad me pervenit,
cunctari ulterius minime potui, quin ea, quae ratione coenobii mei una cum meae
absentiae excusatoriis ad illustrissimum dominum generalem destinanda habebam,
diebus hisce per proprium tabellarium ad reverendissimum dominum abbatem
Caesariensem[ERROR: no reftable :] reverendissimum ... Caesariensem] Gemeint ist Abt
Benedikt Hein von Kaisheim. transmitterem, -- F237v -- ab eo
uni dominorum coabbatum in Gallias peregrinantium commendanda.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|