Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Ceterum quia mox post susceptum abbatiale regimen prima mihi cura fuit de religiosa mihi commissorum iuventute litterarum studiis probe excolenda, primo eam disciplinis philosophicis imbui curavi, quarum curriculo feliciter emenso etiam ad sacrae theologiae penetralia aditum eidem patefeci, quae et ipsa iam propediem ad umbilicum vergit. (5) Ut vero dictorum iuvenum animos

-- F237r --

propensius excitarem, positiones[ERROR: no reftable :] positiones] Möglicherweise meint Stephani hier die 1667 in Innsbruck erschienenen scholasticae theologiae theoremata des Tobias Zigl (vgl. ep. 507,3). quasdam ex prima sancti Thomae Aquinatis parte materia et arduitate praestantiores praelo committendas censui ac publica dein concertatione ventilandas. (6) Quas reverendissimae et illustrissimae cominationis vestrae glorioso nomini debitae observantiae ergo humillime dedicatas volui, eiusdem paterno favori ac gratiae me et monasterium mihi commissum demississime commendando, ex Stambs die 13. Aprilis anno salutifero 1667.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic