Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quod in nuperis suis admodum reverenda paternitas vestra indicaverat ratione fratris Godefridi futurum, ut propediem ad domum professionis per expressum reduceretur, id a reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] a reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. eidem fratri postridie significatum atque ex ipso authographo epistulae monstratum fuit. (2) Quo ille nuntio laetificatus indies et horas hactenus tabellarium exspectavit, eo vero cunctante morae ulterioris impatiens hodie mox a refectione prandii me convenit et abitum instantissime flagitavit, quem ut reditum reverendissimi mei Oeniponte nunc ad aliquot dies subsistentis et intra quatriduum reversuri praestolaretur, nullo pacto persuadere potui. (3) Itaque nitenti contra torrentem opponere me non valens manus dedi et repatriare omnimodis volentem in pace dimisi sperans reverendissimo meo aut mihi nihil hac in re sinistri imputandum, qui praedicto fratri hospitii gratiam lubentes prorogassemus. (4) Atque hisce admodum reverendae dominationi vestrae studiose me commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic