Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Humanissimas litteras reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae Kalendis Martii Oeniponte accepi, ex quibus eiusdem amplissimae dominationis suae sollicitudinem et praegnantem affectum pro Cisterciensis Germaniae nostrae salute et indemnitate luculenter perspexi. (2) Et sane eadem mihi semper cum reverendissima amplitudine vestra mens fuit, ut pernecessarium ducerem conventum prius aliquem cogi inter honoratissimos congregationis nostrae praesules, antequam ad comitia Gallicana proficiscendum foret, siquidem impendentis reformationis tum arduum negotium iure merito requirit reverendissimorum dominorum coabbatum personalem conferentiam et exactam deliberationem, ne alioqui iugum importabile nobis imponatur super capita nostra. (3) Et licet angustia temporis iam plurimum coarctemur, nihilominus tamen haud intermittendum censeo, quin omni postposita mora adhuc alicubi congrediamur. (4) Quodsi de loco conveniendi sententiam meam dicere iubear, existimem pro nostrae Sueciae provinciae capitibus Campum Principum diversorium non fore incommodum, utpote respectu monasteriorum nostrorum fere quasi meditullium. (5) Sin aliter reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae visum fuerit, paratus sum eo pedem movere, quo me meliora iudicia vocaverint.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic