Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Humanissimas litteras reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae
Kalendis Martii Oeniponte accepi, ex quibus eiusdem amplissimae dominationis suae
sollicitudinem et praegnantem affectum pro Cisterciensis Germaniae nostrae salute et
indemnitate luculenter perspexi. (2) Et sane eadem mihi semper cum reverendissima
amplitudine vestra mens fuit, ut pernecessarium ducerem conventum prius aliquem cogi
inter honoratissimos congregationis nostrae praesules, antequam ad comitia Gallicana
proficiscendum foret, siquidem impendentis reformationis tum arduum negotium iure
merito requirit reverendissimorum dominorum coabbatum personalem conferentiam et
exactam deliberationem, ne alioqui iugum importabile nobis imponatur super capita
nostra. (3) Et licet angustia temporis iam plurimum coarctemur, nihilominus tamen
haud intermittendum censeo, quin omni postposita mora adhuc alicubi congrediamur.
(4) Quodsi de loco conveniendi sententiam meam dicere iubear, existimem pro nostrae
Sueciae provinciae capitibus Campum Principum diversorium non fore incommodum,
utpote respectu monasteriorum nostrorum fere quasi meditullium. (5) Sin aliter
reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae visum fuerit, paratus sum eo
pedem movere, quo me meliora iudicia vocaverint.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|