Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Ad capitulum generale quod attinet, miror, supra quam credi potest, tam altum omnia silere in congregatione nostra, nemine praesulum quidquam alteri communicante, cum tamen in novae reformationis conceptis articulis multa occurrant admodum gravia ac observatu difficillima, quae merito reverendissimorum dominorum coabbatum conferentiam et deliberationem exactam deposcerent. (6) Deinde cum mihi non persuadeam omnes omnino praelatos ad hanc profectionem Gallicam obligari, sed more antiquitus consueto duos tantum vel ternos nomine totius congregationis deputandos, plurimum interest, mature scire, quinam simile legationis munus essent obtenturi. (7) Demum cum in capituli indictione praesulibus imperetur, ut sui quisque statum monasterii ad matrem Cistercium perscribat, cuperem a reverendissima et amplissima dominatione vestra erudiri, quaenam determinate scribenda et notificanda veniant, cum indictionis contextus intricatior hac de re parum dilucide loquatur. (8) Atque hisce reverendissimae altitudini vestrae me commendans.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic