Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Ceterum quia non multo abhinc tempore fida relatione comperi a praedicto illustrissimo domino episcopo legatum quendam (reverendum patrem Ioannem Casparum Poda) sub finem anni proxime evoluti Romam directum, qui inter cetera negotia etiam monasterii mei Stambsensis iura in disceptationem trahere et convellere iussus sit, etiam atque etiam rogo amplissimam dominationem vestram, velit eiusdem legati machinationes secreto indagare et, ubi adversum quid rescierit, quod ille me inscio et inaudito per falsa narrata subreptitie expracticarit pro honore ordinis murum sese opponere dignetur, habitura me semper promptissimum ad refundendum, quidquid impensarum desuper opus fuerit. (4) Porro ut huic clanculario agenti Brixinensium iniqua forsitan contra me molituro amplissima dominatio vestra obviare possit, spero eandem adhuc penes se habituram compendiosum illud summarium, quod iura et privilegia monasterii mei brevissime complectens supradicto anno 1664 amplissimae dominationi vestrae Romam transmisi. (5) Propitium Numen eandem diu ordini nostro servet incolumem! (6) Dabam ex Stambs vigesimo nono Ianuarii anno millesimo sexcentesimo sexagesimo septimo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic