Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(2) Festo sanctorum innocentium decanus Telfensis[ERROR: no reftable :] decanus Telfensis] Gemeint ist Dekan Franz Oberberger von Telfs. rursus in vallem Özensem concessit adlecto sibi in socium domino Oswaldo primissario Miemingensi, ubi praeter alia negotia circa causas matrimoniales expedienda curatum nostrum reverendum patrem Ioannem Kränbiter coram se comparere fecit, in praesentia quorundam rusticorum de communitate et exhibito novo mandato Brixinensium denuo illum ad resignandum beneficium instanter urgere perrexit, a quo tamen aliud responsum non tulit, quam quod resignare non posset nisi oblata et accepta alia honesta conditione, et quod resignationem nemini alteri facturus esset quam praelato Stambsensi, a quo beneficium accepisset. (3) Interim vero bonus dominus Kränbiter consilii inops ante octiduum me convenit madentibus fere oculis suam calamitatem questus et infimis

-- F233v --

precibus rogitans, ut si tandem Özensibus omnino valedicendum foret, ope et gratia reverendissimae pietatis vestrae primissariatum in Miemingen obtinere posset, arbitratus nimirum penes nos esse collationem et dispositionem illius beneficii simplicis etc.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic