Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
50. Stephani an Abt Martin von St. Magnus in Füssen
[Stams], 21. Juni 1645
Stephani schickt Pater Simpertus nach Füssen zurück. Aufgrund der kurzen Zeit ist er
wohl nicht der hervorragende Organist geworden, der er gerne sein möchte. Stephani
ist überzeugt, dass er es mit mehr Übung noch weit bringen wird. In Stams war
Simpert ein angenehmer Zeitgenosse.
Ad reverendissimum dominum Martinum, abbatem sancti Magni in Faucibus, 21. Iunii
1645.
Reverendissime in Christo pater, colendissime domine praesul
(1) Remittimus reverendissimae pietati vestrae dilectum suum in Chirsto filium,
reverendum patrem Simpertum;[ERROR: no reftable :] Simpertum] Vgl. ep. 24,6. utinam
organoedum talem, qualem et ipse se optat et monasterium vestrum desiderat. (2) De
peritia quidem magistri, quem habuit, deque eius in instruendo fideli diligentia
nihil hactenus defuisse existimem, minus de industria discipuli, cuius intentissimum
studium -- F24r -- atque indefessa sedulitas, si parem conatibus progressum tantillo hoc
tempore habere potuisset, ne ille tam huius saeculi organoedos, quam prisci etiam
aevi Orpheos et Amphiones[ERROR: no reftable :] Orpheos et Amphiones] Berühmte Sänger aus der
Mythologie: Orpheus lockte mit seinem Gesang sogar Bäume an und bezwang
die Unterwelt, wo er seine geliebte Euridike suchte. Amphior erbaute mit
seinem Zwillingsbruder Zethos die Mauern von Troja, wobei sein
Instrument dazu die Leier war. superaret. (3) Sed
angusta tyrocinii eius peripheria ad artis organicae culmen eundem pertingere nec
permisit nec permittere potuit. (4) Verumtamen quod ei hucusque brevis discendi
periodus denegavit, anni dabunt et perfectam organici lusus rationem ac methodum,
etsi nesciat modo, sciet tamen postea. (5) De reliquo commendatione mea non eget
bonus pater, ita nam apud nos vixit, ut nemini onerosus, omnibus fuerit gratus; quem
etiam de maturitate morum ac fervore pietatis, quam attulit, nihil hactenus
remisisse confido. (6) Atque his me totumque conventum Stambsensem reverendissimae
pietati vestrae submisse commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|