Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quadriennium iam est, ex quo reverendam dominationem vestram nec de facie vidi
nec litteris umquam conveni. Ac tametsi Ingolstadio[ERROR: no reftable :] Ingolstadio] Stephanis Studium in
Ingolstadt dauerte von 1637 – 1640. semel epistolium
quoddam ad reverendam dominationem vestram direxerim, tamen illud ad locum
destinatum non pertigisse prudens etiamnum suspicor. (2) Ceterum quia alia scribendi
necessitas iam emersit, calamum diu oscitantem exerere cogor; adest nam exoptatum
tempus, quo primitivam meam oblationem aeterno Deo in incruento sacrificio tandem
sum facturus; quamvis nam sacrum presbyteratus ordinem[ERROR: no reftable :] presbyteratus ordinem] Stephani
ist also schon zum Priester geweiht, feierte aber noch nicht seine
Primiz. ante sancti Michaelis Augustae Vindelicorum iam
suscepi, tamen ob reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt
Bernhard Gemelich. longiorem in vindemiis moram eius
primitias celebrare necdum licuit. (3) Nunc vero eiusdem reverendissimi abbatis mei,
qui hac primum hebdomade ad monasterium appulit,[ERROR: no reftable :] qui ... appulit] Es war üblich, dass der
Abt persönlich im Herbst die Ernte in Mais beaufsichtigte; deshalb ist
hier von der Rückkehr des Abtes die Rede (vgl. ep. 5,1).
prudenti dispositione ac iussu ad festum sancti Nicolai primitivum sacrum meum Deo
opitulante exsolvam, ad quod proinde reverendam dominationem vestram germano
amore[ERROR: no reftable :]
germano amore] Nur aus dieser Formulierung geht hervor, dass Laurentius
Stephanis leiblicher Bruder war; ansonsten ist der Brief auffallend kühl
gehalten. ita suadente et imperante per praesentes quam
humanissime ac fraterne invitatum volo, minime dubius reverendam dominationem
vestram et meo voto et reverendissimi mei beneplacito hac in causa tam iusta non
refragaturam, sed praedictae solemnitati meae adstituram, nisi praegnans aliquod
impedimentum obstiterit. (4) Atque hisce raptissime deproperatis reverendae
dominationis vestrae in preces et sacrificia me fratrem fratri commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|