Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Novellas Viennenses et Italicas hisce inclusas transmitto, Oenipontanas vero
Mercurii relationes hac septimana (cuius incuria, nescio) non accepimus. (7) Nova,
quae ego perlubenter intelligerem, duo sunt, alterum, ecquid modo advocatus noster
dominus Frelich in negotio Weingartensi moliatur, alterum, quibus in terminis
versetur contractus Thomam nostrum a Schauvwenstain concernens, retro ille an
antrosum gradiatur, quandoquidem festa Martinalia iam praeteriere. (8) Haec dum ex
reverendissima paternitate vestra pro occasione rescire desidero, simul eandem
protectioni supernae devotius commendo, ex Stambs etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|