Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Novellas Viennenses et Italicas hisce inclusas transmitto, Oenipontanas vero Mercurii relationes hac septimana (cuius incuria, nescio) non accepimus. (7) Nova, quae ego perlubenter intelligerem, duo sunt, alterum, ecquid modo advocatus noster dominus Frelich in negotio Weingartensi moliatur, alterum, quibus in terminis versetur contractus Thomam nostrum a Schauvwenstain concernens, retro ille an antrosum gradiatur, quandoquidem festa Martinalia iam praeteriere. (8) Haec dum ex reverendissima paternitate vestra pro occasione rescire desidero, simul eandem protectioni supernae devotius commendo, ex Stambs etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic