Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Aromatum taxam a reverendissima pietate vestra desideratam in Halensibus nundinis apud Norimbergenses indagavi, exigua hac inclusa schedula designatam, in qua existimo piperis praecipue pretium plus nimio elevatum, cuius libra ante

-- F230v --

ante annum 32 crucigeris veniit. (2) Cum librario Ulmensi rem omnem siquidem feci, transmissos hactenus libros et acceptos integre solvens recepta vicissim solutionis apocha. (3) Chronicon autem Piasecii[ERROR: no reftable :] Piacesii] Vgl. Anm. zu ep. 496. quia reverendissima pietas vestra venditori restitui volebat, ego illud coëmi, librum, ut arbitror, non inutilem et Austriacorum gesta peregregie ventilantem. (4) Alias quidem praedictus bibliopola intrepide mihi affirmavit se litteras a reverendissimae pietatis vestrae manu propria profectas domi suae adhuc retinere, in quibus expresse memorati chronici duo exemplaria comparare iussus fuerit, quorum alterum domino de Wolfsthurn destinatum erat.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic