Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Fratri Godefrido propositum repatriandi (non exspectata suorum avocatione
superiorum) adeo pertinaciter insedit, ut heri a refectione prandii in prioratu me
conveniens ex abrupto discessum flagitaverit atque illo ipso adhuc die Nazarethum
usque pergere intenderit, quem vix persuasi, ut aliquod adhuc tempus sustineret ac
prius reverendissimum praesulem suum super redeundi licentia legitime ac humiliter
compellaret, id quod demum hodie per litteras praestitit. (4) Quodsi ille obfirmato
animo abitum tandem decerneret, constitui mecum neque litteras neque viaticum neque
aliud quid itineri commodum vel necessarium contumaci viatori -- F229v -- subministrare,
ne ego ipsius inordinato et illegitimo recessui cooperatus fuisse argui possim, nisi
aliud iubeat reverendissima pietas vestra. (5) Interim accepi litteras ab admodum
reverendo priore Caesariensi,[ERROR: no reftable :] priore Caesariensi] Gemeint ist Prior Benedikt Hein
von Kaisheim. quibus mihi significat reverendissimum
suum[ERROR: no reftable :]
reverendissimum suum] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von
Kaisheim. expensas in cura praedicti fratris Oeniponte
factas suo tempore rite soluturum simulque rogat, illum ut ulterius commendatum
nobis velimus, quod sane intentionem avocandi non sonat. (6) Atque hisce
reverendissimae pietati vestrae me et omnem conventum demisse commendo etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|