Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Transmissas uvas pensiles cum debita gratiarum actione recepimus, phlebotomiae
quidem nostrae a reverendissima pietate vestra destinatas, sed serius a portitore
adductas, qui primum sexto Octobris sub noctis crepusculum in Stambs pervenit. (2)
Ego quidem cum meis consortibus tertio huius mensis sectionem celebravi in bona
charitate et pace peractam. (3) Altera vero in choro subprioris 26.
Septembris praecessit, in qua pater Albericus,[ERROR: no reftable :] pater Albericus] Gemeint ist Pater
Albericus Manincor (vgl. Album Stamsense Nr.
459). pater Paulus[ERROR: no reftable :] pater Paulus] Gemeint ist Pater Paulus
Spiesegger (vgl. Album Stamsense Nr.
470). et frater Bernardus[ERROR: no reftable :] frater Bernardus] Gemeint ist Bruder
Bernhard von Ingramb (vgl. Album Stamsense Nr.
476). graviter exorbitarunt. (4) Nam ultimo die primo
mane ambulatum egressi insalutato et inexspectato patre subpriore absque omni
prorsus licentia in Petersperg pransi sunt absente praefecto atque inde primum
adulto vespere domum repedarunt, ita bene poti, ut frater Bernardus in via talum
sinistri pedis luxaverit seu evomuerit, usque hodie adhuc custos grabati.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|