Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Circa consilium viri illius gravis et docti in congregatione nostra vicarium generalem necessarium non esse arbitrantis, quid sentiam, vix edicere possum, nisi quod existimem a prima harmonia, sub qua congregatio nostra Germanica olim instituta[ERROR: no reftable :] congregatio ... instituta] Die Oberdeutsche Kongregation wurde 1618 offiziell gegründet. est, sine gravi admodum ratione recedendum vix esse, praesertim cum et ipsis pontificibus summis (Urbano VIII. et Innocentio X.) eandem confirmantibus placuerit illam a peculiari capite, quod praesidis nomine intitularunt, gubernandam esse. (7) Accedit, quod in defectum generalis vicarii capitula nationalia prorsus expiratura videantur, quorum tamen necessitas semper ut evitetur, humanitus vix credibile est. (8) Interea autem nolim in hoc puncto quidquam praeiudicare, sed aliorum perspicacioribus oculis et iudiciis meum submitto manens etc.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic