Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Frater Godefridus Caesariensis biduum vel triduum gravi catarrho laboravit, quem cum praesciret maiorum futurarum infirmitatum esse praenuntium, licentiam a me petiit medicum nostrum adeundi, qui post rigorosam naturae et affectuum eius examinationem bonum fratrem variis complicatisque pessimis affectibus laborantem deprehendit, quibus relevandis curam 14 pluriumve dierum cum quottidiana medici praesentia inevitabiliter necessariam pronuntiavit, quam proinde crastina luce dictus frater Oeniponti auspicabitur promittens hanc suam curam et medicationem monasterio nostro nihil constituram, sed omnes sumptus integra

-- F225v --

fide ex Caesarea refundendos, quod an et quo modo inter alia futura contingentia implendum sit, superi norunt, quorum tutelae reverendissimam paternitatem vestram devotius commendo pinguem et uberem vindemiam ex animo apprecans ex Stambs etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic