Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Fatigari reverendissimam amplitudinem vestram importuno calamo fratris sui Gotefridi ad fastigium sacerdotii praepropere aspirantis pronissime credo; (2) et sane ipsus ego mirari vix satis possum huius iuvenis genium, quod recenti plaga nondum persanata neque obducta adhuc cicatrice, salva sibi esse omnia existimat ac dignitatis sacerdotalis praerogativam quasi ex iure sibi iam deberi somniat. (3) Importunus, fateor, fuit et mihi, dum binis iam vicibus pro intento suo aucupando commendatitias a me extorquere nitebatur,

-- F223v --

quas tamen obtinebit numquam. (4) Scio etiam patrem priorem[ERROR: no reftable :] patrem priorem] Gemeint ist Pater Benedikt Stephani selbst. meum ipsius epistulas non nisi invitum obsignare cedentem molestis eius occursationibus. (5) Quodsi impetum huius fratris in reiterandis eiuscemodi odiosis scriptionibus alia via sufflaminare non potuero, medio suppressionis utar litterasque illius de tali argumento loquentes ad tenebras amandabo. (6) Neque etiam intermittam eundem a pervicaci sua impressione validius dihortari. (7) Interea reverendissimae amplitudini vestrae a Phoenice reviviscente, qui Christus est, felicissimum pascha precor et pacem tum huius temporis, tum illam, quae exsuperat omnem sensum.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic