Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quas anni praeteriti crepusculo, id est 28. Decembris ad reverendam admodum dominationem vestram dedi,[ERROR: no reftable :] quas ... dedi] Vgl. ep. 479. rite praesentatas

-- F222v --

fuisse certum scio, ad easque responsum aliquod hactenus exspectans exspectavi necdum tamen obtinui, ausus igitur alteras submittere, admodum reverendae dominationi vestrae denuo memoriam refrico laborum, quos triennio abhinc vel quadriennio ecclesiae Riezensi praestitimus, sperans vel sero tandem mercedem nos accepturos. (2) Neque enim facile mihi persuaserim admodum reverendam dominationem vestram Telfensibus vale facturam hoc nomine non expuncto. (3) Servierunt olim in similibus ecclesiasticis functionibus conventuales nostri admodum reverendo domino decano Flaurlingensi Ioanni Baptistae Mohr, servierunt et proximius defuncto reverendo domino Ioanni Heisler et ab utrisque honorificum stipendium retulerunt. (4) Eorundem vestigiis admodum reverendam quoque dominationem vestram instituram confido, et quod iustum fuerit, operaribus Stambsensibus daturam post tam longam patientiae prorogationem. (5) Datae in Stambs 23. Martii 1666.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic